materies aliqua ratione aversa viai.nec plagae possunt extrinsecus undique summamconservare omnem, quae cumque est conciliata.cudere enim crebro possunt partemque morari,dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;inter dum resilire tamen coguntur et unaprincipiis rerum spatium tempusque fugailargiri, ut possint a coetu libera ferri.quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,infinita opus est vis undique materiai.Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,in medium summae quod dicunt omnia nitiatque ideo mundi naturam stare sine ullisictibus externis neque quoquam posse resolvisumma atque ima, quod in medium sint omnia nixa,ipsum si quicquam posse in se sistere credis,et quae pondera sunt sub terris omnia sursumnitier in terraque retro requiescere posta,ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;et simili ratione animalia suppa vagaricontendunt neque posse e terris in loca caelireccidere inferiora magis quam corpora nostrasponte sua possint in caeli templa volare;illi cum videant solem, nos sidera noctiscernere et alternis nobiscum tempora caelidividere et noctes parilis agitare diebus.sed vanus stolidis haec * * *amplexi quod habent perv * * *nam medium nihil esse potest * * *infinita; neque omnino, si iam medium sit,possit ibi quicquam consistere * * *quam quavis alia longe ratione * * *omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,per medium, per non medium, concedere debetaeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,ponderis amissa vi possint stare in inani;nec quod inane autem est ulli subsistere debet,quin, sua quod natura petit, concedere pergat.