omne quidem vero nihil est quod finiat extra.est igitur natura loci spatiumque profundi,quod neque clara suo percurrere fulmina cursuperpetuo possint aevi labentia tractunec prorsum facere ut restet minus ire meando;usque adeo passim patet ingens copia rebusfinibus exemptis in cunctas undique partis.Ipsa modum porro sibi rerum summa pararene possit, natura tenet, quae corpus inaneet quod inane autem est finiri corpore cogit,ut sic alternis infinita omnia reddat,aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,simplice natura pateat tamen inmoderatum,nec mare nec tellus neque caeli lucida templanec mortale genus nec divum corpora sanctaexiguum possent horai sistere tempus;nam dispulsa suo de coetu materiaicopia ferretur magnum per inane soluta,sive adeo potius numquam concreta creassetullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.nam certe neque consilio primordia rerumordine se suo quaeque sagaci mente locaruntnec quos quaeque darent motus pepigere profectosed quia multa modis multis mutata per omneex infinito vexantur percita plagis,omne genus motus et coetus experiundotandem deveniunt in talis disposituras,qualibus haec rerum consistit summa creata,et multos etiam magnos servata per annosut semel in motus coniectast convenientis,efficit ut largis avidum mare fluminis undisintegrent amnes et solis terra vaporefota novet fetus summissaque gens animantumfloreat et vivant labentis aetheris ignes.quod nullo facerent pacto, nisi materiaiex infinito suboriri copia posset,unde amissa solent reparare in tempore quaeque.nam vel uti privata cibo natura animantumdiffluit amittens corpus, sic omnia debentdissolui simul ac defecit suppeditare