QVINTVS MARCO FRATRI S. D.etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines aut intelligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur. civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto, Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari. quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit. eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant. habes enim ea quae non multi homines novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam. haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum proderunt. ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consulatum putet? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sunt, tibi paris non esse. at Antonius et Catilina molesti sunt. immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet; quo tamen in magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. in petitione autem consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare. alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem qua Catilina. num maiore? non. sed virtute. quam ob rem?quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit. quid ego nunc dicam peteme eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur.