etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.de virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messalam Caesari praestabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem; in quo illum puto errare. hic quidem friget; Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit.res prolatae; ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle; antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil.Serrani domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. viii K. Decembr. laudavit pater scripto meo.nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia magister vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas.de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt. —! feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus.itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt; de re familiari timeo. ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ’ ἀνεκτῶς, qui ludus HS †cccↄ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.de motu temporum venientis anni nihil te intellegere volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo; in re publica scio quam sollicitus esse s soleas. video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet. Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur. de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius to miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco.de mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens; sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.de epistula Vatini risi; sed me ab eo ita observari scio ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.