commovit me, et eo magis quod maximos motus nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam venero, mittam. puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto; vivo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem.quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. † † vero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram, Πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων, totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sic ut alii putant, hunc unum esse qui vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam; sed illa erit consolatio maxima si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. de libris Tyrannio est cessator.Chrysippo dicam; sed res operosa est et hominis perdiligentis. Sentio ipse qui in summo studio nihil adsequor. de Latinis vero is quo me vertam nescio; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †crebrius† ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia †adiurat, debere tibi valde renuntiant†. ab aerario puto confectum esse dum absum.quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et quaeris, cum Electram et Troilum scripseris? cessator esse noli et illud γνῶθι σεαυτόν noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus; sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes ad duas epistulas proximas.Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae; magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud Homeri: ἤματ’ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ Ζεύς, ὅτε δή ῤ’ ἄνδρεσσι κοτεσσάμενος χαλεπήνῃ. cadit enim in absolutionem Gabini: οἳ βίῃ εἰν ἀγορῇ σκολιὰς κρίνωσι θέμιστας, ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες.sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frater.superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.