Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam quae et sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi:in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et delibero. sed vereor ne tibi sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?age, finge me quamvis haec ferentem; quid illa dic, M. Tulli? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset, αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ’ Ἕκτορα πότμος ἕτοιμος, matri ipse respondit, αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ’ ἔμελλον ἑταίρῳ κτεινομένῳ ἐπαμῦναι,— quid si non solum sed etiam , adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? timent inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse consilia nascentur aliaeque litterae.nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.