dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. at sic malo inquies quam cum exercitu. certe; sed istud ipsum sic, scio, magnum malum putat aliquis neque ei remedium est ullum cedendum est, si id volet. vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore at tum imbecillus plus inquit valuit quam tota res publica. quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam ineat gratiam.tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais, habe meam rationem. habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu? depugnes oportet, nisi concedis. cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. Cingulum inquit nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare. utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, , sescenta alia scelera moliri, τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ’ ἔχειν τυραννίδα sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. quid si tu velis? inquis.age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in his molestiis .redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim . tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent? non est inquit in parietibus res publica. at in aris et focis. fecit Themistocles. fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. οὕτως που τῶν πρόσθεν ἐπευθόμεθα κλέα ἀνδρῶν.rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat , ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.