quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis , non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. quid ergo? istos inquies mercede conductos habebimus? quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, .Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter.cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos videmur.in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! et puto me Romae habere. mihi †credes lege hec doceo† mirabilis vir est. , si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.de lolio sanus non es; de vino laudo. sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. cave aliter facias. cura ut valeas.primum, ut opinor, . Valerius absolutus est Hortensio defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit sciemus cum veneris.fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum latis luminibus non tam esse suavis; etenim vides enim cetera. nam si videremus, valde laborarent in angustiis. nunc fit lepide illa radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.venio nunc ad mensem Ianuarium et ad nostram ac , in qua sed tamen ad extremum, ut illi solebant, . est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret.