Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio. quid enim fieri potest? num quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant oportere.sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam te scripsisse aiebat. valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans cum prope Pompeianum accederem xiiii Kal.cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur. veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. consultabat utrum Romam cum ciↄ ciↄ ciↄ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum ( habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur explica. numquam in maiore fui.binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. ille autem addit consilio tuo. quid multa? ille urget, ego autem . non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. centuriat Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant παῖδες παίδων sine Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. εἷς ἐμοὶ μύριοι. Caleni interventum et Calvenae cavebis.quod vereris ne mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum . ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, eodem iure quo Rubriana potius quam quo Scipionis, et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, , quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo indignissimum est hunc vivere quam quid indignius?