Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam. o Tite tibi prodesse laetor. Anagnini sunt Mustela et Laco qui plurimum bibit. librum quem rogas perpoliam et mittam.haec ad posteriorem. quatenus Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus est. ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est . quod de inscriptione quaeris, non dubito quin officium sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior de officiis. autem Ciceroni filio. visum est non .de Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane? in D. Brutum? di istis!ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ’ ὑποδέχθαι. is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα. at ego statim cedo inquam si quid ab Attico. nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.ecce tibi altera qua hortaris παρ’ ἠνεμόεντα Μίμαντα, νήσου ἐπὶ Ψυρίης, Appiam scilicet ἐπ’ ἀριστέρ’ ἔχοντα. itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cotidie cui des.quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.