reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.ego itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse ⅽ̅ⅽ̅ⅽ̅ⅼ̅ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅.novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati vi Non.gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas . ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam de gloria. excudam aliquid quod lateat in thesauris tuis. de Planco memini.Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat cenantibus nobis.ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta ! cognosces cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. de Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas, †et ut mecum et ut vult† cum Bruto et Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre. sed quorsus? inquam. at ille filium velle. tum ego, etsi , tamen negavi probabilia esse vera. (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem . ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.