mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est , certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. ergo et in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent. etsi illi iuvenes ἄλλοις ἐν ἐσθλοῖς τόνδ’ ἀπωθοῦνται ψόγον. sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.