sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Mai. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ! quanta est ! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per forum ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur, quo modo nunc est. non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi scriberet. a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore.quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed .ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.