o incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem, ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.sed utar tuo consilio; σκολιὰ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. Brutum inquis eadem. scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime et † †.itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? . sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro. at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, at vellem aliquid degustasses de fabulis. sed coram, ut scribis.etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse . itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et , cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis significavi me non fore tum enim mentio Canae.omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.venit ille ad me . et ego, σὺ δὲ δὴ τί σύννους; rogas? inquit, quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe! quae vis igitur? inquam. aes inquit alienum et tamen ne viaticum quidem. hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, sed me maxime angit avunculus. quidnam? inquam. quod mihi inquit iratus est. cur pateris? inquam, malo enim ita dicere quam cur committis? non patiar inquit, causam enim tollam. et ego, rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae. quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt. feliciter velim inquam teque laudo. sed quando? nihil ad me inquit de tempore, quoniam rem probo. at ego inquam censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.faciam inquit ut censes. hic dialogus sic conclusus est.sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; . videbimus te igitur.ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa deterret.tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. quando autem pelleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, . sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat. dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.