male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis .de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam ; sed vereor ne minorem habere videatur . est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.de Epicuro, ut voles; etsi . in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; . nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule indulgente me sed tamen repugnante.quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi Laenas totum receperat.quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam id ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas.de Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvarent. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est me maerere pro omnibus.apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.