quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis.igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem iam audietur.hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.Servium exspecto nec ab eo quicquam . scies quicquid erit.sine dubio errasse nos confitendum est. at semel, at una in re. immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ. in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis†. in quo si quod , vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius.de Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod, qualecumque erit, continuo scies.nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit †. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut non est , quod mihi persuaderi non potest.epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. attende . evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et . hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.tu, quaeso, si quid in Hispaniis. iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te quoque a Curione impediri video. etsi, ut opinor, habes † .