mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: vt inter bonos bene agier oportet? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues commvni dividvndo, quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit Iovem lapidem ivrare, cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis? audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: qvod tv prior vi hominibvs armatis non veneris; scio enim te non esse procacem in lacessendo. sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. audio capitalis esse; mallem aere, argento, auro essent. sed alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII non. MartChrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat. valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia.illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. cura ut valeas.in Equo Troiano scis esse in extremo sero sapiunt. tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: oro te, quis tu es? sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.