poteris igitur et facies, si me diligis, ut cotidie sit Acastus in portu. multi erunt quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. ei te totum trade. malo te paulo post valentem quam statim imbecillum videre. cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego curabo. etiam atque etiam vale. Leucade so proficiscens vii Id. Nov.Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. igitur illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis;in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura, cura te, mi Tiro. quoniam non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. etiam atque etiam vale. vii Idus Nov. Actio vesperi.septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque venies. cura ut valeas. etiam atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniunt nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate.vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis. ψῦχος δὲ λεπτῷ χρωτὶ πολεμιώτατον, inquit Euripides; cui tu quantum credas nescio; ego certe singulos eius versus singula eius testimonia puto. effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias. ama nos et vale. Quintus f. tibi salutem dicit.nos a te, ut scis, discessimus a. d. iiii Non. Nov. Leucadem venimus a. d. viii Id. Nov., a. d. vii Actium. ibi propter tempestatem a. d. vi Id. morati sumus. Inde a. d. v Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. xvi K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K. interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt.nos eo die cenati solvimus; inde austro lenissimo caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. vii K. Dec.) hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A. d. v K. Dec. servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore.nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice.reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve.