Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor qui a te discesserim; sed quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum consilium neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret.tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae.haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus, ut amemus; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum; illud igitur potius. cura ergo potissimum ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III non. nonnon queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus; tantum scribo et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx); Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. quantum me diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. non. Nov. Alyzia.nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. qua re nihil properaris; satis cito te videro, si valebis. utilitatibus tuis possum carere; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. vale.Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas. satis te mature videro, si plane confirmatum videro. de medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quom esses. sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem.ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. sed eum tu laudas; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior.innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. nulla in re iam te festinare volo; nihil laboro, nisi ut salvus sis.sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti; nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori servi. quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. vale. VII id. Nov. Leucade.vide quanta sit in te suavitas. duas horas Thyrrei fuimus. Xenomenes hospes tam te diligit quam si vixerit tecum. is omnia pollicitus est quae tibi essent opus; facturum puto. mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares. videbis quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitavi unas litteras Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare.