praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces; alteras iam habebis has brevis; sed exspecta . etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus; alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed . Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, esse; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si fueris; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. vale.longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te; longior autem aliquem habuisset nam sine periculo vix possumus. ridere igitur, inquies possumus? non me hercule facillime; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. Ubi igitur, inquies, philosophia? tua quidem in culina, mea molesta est; pudet enim servire; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam.de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter spectra Catiana; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere hominibus ? esse; vero et virtute, iustitia, parari et verum et probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit: .itaque et Pansa, qui sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis vocantur, sunt et omnisque virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit. cuius ego mortem forti me hercules animo tuli. nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur; nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit.nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus; scis quo modo crudelitatem virtutem putet; scis quam se semper a nobis derisum putet; vereor ne nos rustice gladio velit . quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale; me, ut facis, ama. si Caesar vicit, celeriter me exspecta.oratorem meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendavi. natio me hominis impulit ut ei recte putarem; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur. sed de Sabino satis.tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est); deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satis facere possis.