summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam. qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris.Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris. sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves.quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui. nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum et in reliquus veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare. hoc mihi gratius facere nihil potes.ex provincia mea Ciliciensi, cui scis Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur.haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes. quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam.ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.