quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. si quid erit occultius et, ut scribis, reconditum, meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. non. Iun.Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire videtur. omni timore deposito debemus libere rei p. consulere. quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei p. valentibus magnum animum habere debebas; quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes.quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur. si frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt. ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor. viii K. Iunias Eporedia.narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor; te igitur imitabor. quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, frenum momordi; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae.quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium; nos non desumus. viii Idus Iunias.exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. scito igitur in te et in conlega spem omnem esse.de Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago? non imitor tuum; altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil.maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant. ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant. et fide opus est et celeritate. iii Non. Iun. ex castris.nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret. num quidnam inquam novi? detulit ad me querelam tuam. de qua prius quam respondeo pauca proponam.