Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. quae enim vita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus senectutis esset habiturus? abeamus a fabulis, propiora videamus. clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus. quid igitur? ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maximis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae sine lacrimis non possumus dicere?Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu, quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompei simulacrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia.nam illud quidem dici. praesertim Stoicis, nullo modo potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar. non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset eis esse laetum exitus suos cogitantibus? ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. si enim id quod eventurum est vel hoc, vel illo, modo potest evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita sunt, certa esse non possunt. sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuvent haruspices cum res tristissimas portendi dixerunt?Addunt ad extremum, omnia levius casura rebus divinis procuratis. Si autem nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. hoc sentit Homerus cum querentem Iovem inducit quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus: quod fóre paratum est, ìd summum exsuperát Iovem. totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse irrisum videtur; sed in rebus tam severis non est iocandi locus. concludatur igitur ratio: Si enim provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas.sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuae. Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale. Artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna. naturale quod animus arriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. artificiosae divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulguribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.illud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse arbitror testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, eis praesertim quibus mihi liceat non credere.Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo. sed soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti. inspiciamus, si placet, exta primum. persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse a haruspicibus observatione diuturna? quam diuturna ista fuit? aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo modo est collatum inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more videmus exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.