Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis— est hoc in Chrysippi libro somnium—; respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori quantulum visum est de argento. tum ille: Nihilne, inquit, de vitello? id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse reliquum argentum. nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! quam autem ob causam tam est obscure admonitus ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum. Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris; quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare; quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. cum Ptolemaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander assidens somno est consopitus. tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non nulla etiam ficta fortasse. quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum? omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis! videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur.quem enim tu Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito videtur. unde profectam imaginem? A corporibus enim solidis et a certis figuris vult fluere imagines. Quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, inquit, quod fuerat. Ista igitur me imago Mari in campum Atinatem persequebatur? Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum.quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt ut, simul atque velimus, accurrant? etiamne earum rerum quae nullae sunt? quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit? omnia igitur, quae volumus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. itaque in eo et formae versantur et actiones, et multa audiri, multa dici videntur.haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maximeque reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus; ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti, quam ille gravem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. hanc credo causam de illo somniandi fuisse. Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e flumine. inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus, in quo ego vehebar, mecum una demersus rursus apparuit.An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est. Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed utrum est non est mirabile; non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire; et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret locutus est. sed nihil est magnum somnianti. quaero autem cur Alexandro tam illustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris? mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate!