Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is qui humanos sensus amiserit divinos adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse dicitur. quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus. hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum et temporum definitione sublata.Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut eidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae dicitur, cum deinceps ex primis versuum litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Quintus Ennius fecit. Id certe magis est attenti animi quam furentis.atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur. At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra: iamque mari magno eademque paulo post: eheu videtenum igitur me cogis etiam fabulis credere? quae delectationis habeant, quantum voles, verbis, sententiis, numeris, cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. eodemque modo nec ego Publicio nescio cui, nec Marciis vatibus, nec Apollinis opertis, credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam, ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt.Quid? inquies, remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit, quae facta sunt? Ille vero, et ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. castra enim in Thessalia castris collata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret; sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. ille autem Graecus, quid mirum si, magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. utrum tandem, per deos atque homines! magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse?Sed iam ad te venio, ó sancte Apollo, qui úbilicum cértum terrarum óbsides, únde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera. tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime; partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit; partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferenda sint. nam cum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae: Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim, hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam.utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset. cur autem hoc credam umquam editum Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? quis enim est qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse? primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, vincere te Romanos nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem!Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu, ut modo nihil possit esse contemptius? hoc loco cum urguentur, evanuisse, aiunt, vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate. De vi loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. quae vetustas est quae vim divinam conficere possit? quid tam divinum autem quam afflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet? quando ista vis autem evanuit? an postquam homines minus creduli esse coeperunt?