O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum quorum eis nihil conceditur. conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur. Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit? Quod finitum est, inquit, habet extremum. Quis hoc non dederit? Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus. Hoc quoque est concedendum. At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus. Ne hoc quidem negari potest. Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.videsne ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit? hoc vos dialectici non facitis; nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis. primum enim hoc sumitis: Si sunt di, benefici in homines sunt. Quis hoc vobis dabit? epicurusne? Qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui. An noster Ennius? qui magno plausu loquitur assentiente populo: égo deum genus ésse semper dÍxi et dicam caélitum, séd eos non curáre opinor, quÍd agat humanum genus. et quidem cur sic opinetur rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.Sequitur porro, nihil deos ignorare, quod omnia sint ab eis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissimorum hominum negantium esse haec a dis inmortalibus constituta! At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. negant id esse alienum maiestate deorum. Scilicet casas omnium introspicere ut videant quid cuique conducat!Neque non possunt futura praenoscere. negant posse ei quibus non placet esse certum, quid futurum sit. videsne igitur, quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? deinde contorquent et ita concludunt: Non igitur et sunt di nec significant futura. Id enim iam perfectum arbitrantur.— Deinde assumunt: Sunt autem di, quod ipsum non ab omnibus conceditur. Significant ergo. Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. Nec, si significent, non dant vias aliquas ad scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? Nec, si dant vias, nulla est divinatio. Fac dare deos, quod absurdum est, quid refert, si accipere non possumus? extremum est: Est igitur divinatio. Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. iacet igitur tota conclusio.Veniamus nunc ad optimum virum, familiarem nostrum, Cratippum: Si sine oculis, inquit, non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem, semel aliquid ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est. Festive et breviter; sed cum bis sumpsit quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod assumit concedi nullo modo potest.Si, inquit, aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando viderint, inest in eis vis videndi; item si quis semel aliquid in divinatione viderit, is, etiam cum peccet, tamen existimandus sit habere vim divinandi. Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existimas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), assumptio tamen (quam eidem vocant), non dabitur.Assumit autem Cratippus hoc modo: Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae. At ego dico nullam. vide, quanta sit controversia. iam assumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum? Multa vera, inquit, evadere. Quid, quod multo plura falsa? nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est—tecum enim mihi res est—non intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est ex quo non aliquid sicut praedictum sit evaserit. ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissime improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis. qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse, quae tollis.