fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gravitate et cantibus ut pellantur animi vehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est illa flexánima tamquam lýmphata aut Bacchí sacris commóta in tumulis Teúcrum commemoráns suum. Atque etiam illa concitatio declarat vim in animis esse divinam. negat enim sine furore Democritus quemquam poëtam magnum esse posse, quod idem dicit Plato. quem, si placet, appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis laudatus est. quid? vestra oratio in causis, quid ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? equidem etiam in te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, familiari tuo, tantum ardorem vultuum atque motuum, ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu mentis videretur.Obiciuntur etiam saepe formae quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam: ego próvidebo rem ístam et albae vírgines. ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus. Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum. ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis; animi enim integri non vitiosi est corporis divinatio.quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant; aut existimant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura; aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici); neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea, quae eventura sunt (erimus enim cautiores si sciemus); neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius); neque non possunt futura praenoscere;non igitur sunt di nec significant futura; sunt autem di, significant ergo; et non, si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim significarent); nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. quid est igitur cur dubitandum sit quin sint ea quae disputavi verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi, si poëtae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur exspectamus? hominum consentiente auctoritate contenti non sumus?nec vero quicquam aliud affertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint, nisi, quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem? Quid augur, cur a dextra corvus, a sinistra cornix, faciat ratum? Quid astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes neglegat? Quid deinde causae est cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat?Cur fiat quidque, quaeris. recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id quaeritur. ut, si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem cur id fiat, afferre nequeam, fieri omnino neges. quod idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas.dixi de Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem; adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. quid vero hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem? Quis est autem quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optimum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo scientia, non locorum.amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed eidem augures, eique urbis in ora maritima Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est, quí sui quaestus caúsa fictas súscitant senténtias. sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo; Amphiaraum autem sic honoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur.