ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. Neque enim illud verbum temere consuetudo approbavisset, si ea res nulla esset omnino: praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo. sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. ea, si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. séd quid oculis rábere visa est dérepente ardéntibus? úbi illa paulo ante sápiens, vírginalis modéstia? máter, optimá tu multo múlier melior múlierum, míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus; nam mé Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. vírgines vero aéqualis, pátris mei meum factúm pudet, óptumi vir. mea mater, túi me miseret, méi piget. óptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet, méd obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi. O poëma tenerum et moratum atque molle! sed hoc minus ad rem;illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat. ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio! múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite. deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra, loquitur: iámque mari magnó classis cita téxitur; exitium éxamen rapit; adveniet, fera vélivolantibus návibus complebít manus litora.Tragoedias loqui videor et fabulas. At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachi et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore; sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari; tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta.nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis, et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.Exposui quam brevissime potui somni et furoris oracula, quae carere arte dixeram. quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet; animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur); humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae appetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore.itaque, expositis exemplis verarum vaticinationum et somniorum, Cratippus solet rationem concludere hoc modo: Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum ut nihil fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est.Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et tonitruales libri, vestri etiam augurales; alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est; et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret ilium ut in expeditionem exercitum educeret. id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam fortissima Samnitium castra cepit.