sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia. quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt. Sed propiora videamus. cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse?quom iám quieti córpus nocturno ímpetu dedí sopore plácans artus lánguidos, visúst in somnis pástor ad me appéllere pecús lanigerum exímia puchritúdine; duós consanguineos árietes inde éligi praeclárioremque álterum immoláre me; deinde eíus germanum córnibus conítier, in me árietare, eoque íctu me ad casúm dari; exín prostratum térra, graviter saúcium, resupínum in caelo cóntueri máximum ac miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum radiátum solis líquier cursú novo.eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus: réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, cuŕánt, vident, quaéque aiunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno áccidunt, mínus mirum est; séd in re tanta haud temere visa se ófferunt. próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, is sapientiá munitum péctus egregié gerat téque regno expéllat. nam id quod dé sole ostentúm est tibi, pópulo commutátionem rérum portendít fore pérpropinquam. haec béne verruncent pópulo. nam quod ad dexteram cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrime aúguratum est rém Romanam públicam sumám fore.Age nunc ad externa redeamus. matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex eis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine redundaret. quod matris somnium inmanis fili crudelitas comprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici appetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit! Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, Optime, inquit; propediem te videbo. Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima nocte natam. haec de Indis et magis.Redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse; cumque solidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret. idque ab homine acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro quod exterebratum esset buculam curasse faciendam et eam in summa columna collocavisse.hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissime res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum praecepisse, ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere; et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab eis vivum esse sublatum. ita res somnium comprobavit. Plena exemplorum est historia, tum referta vita communis.