Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere? non reperio causam. latet fortasse obscuritate involuta natura; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.quid? qui irridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices convocavit? qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi; aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus. irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus; contemnamus etiam Babylonios, et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris stellarum cursus persequuntur. condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continent, et mentiri iudicemus, nec saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit pertimescere.Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis respondent, quis ignorat? collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum veritatem esset experta. idem iam diu non facit.ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. sed ut vis acciderit, magna enim quaestio est, modo maneat id quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poëtarum? narrat enim et apud Ennium Vestalis illa: excita cum tremulis anus attulit artubu’ lumen, talia tum memorat lacrimans exterrita somno: Eurydica prognata, pater quam noster amavit, vires vitaque corpu’ meum nunc deserit omne. nam me visus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque novos; ita sola postilla, germana soror, errare videbar tardaque vestigare et quaerere te neque posse corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.exin compellare pater me voce videtur his verbis: O gnata, tibi sunt ante gerendae aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet. haec effatu’ pater, germana, repente recessit nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.Haec, etiamsi ficta sunt a poëta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia máter gravida párere se ardentém facem visá est in somnis Hécuba; quo factó pater rex ípse Priamus sómnio mentís metu percúlsus curis súmptus suspirántibus exsácrificabat hóstiis balántibus. tum cóniecturam póstulat pacém petens, ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, quo sése vertant tántae sortes sómnium. ibi éx oraclo vóce divina édidit Apóllo, puerum, primus Priamo quí foret postílla natus, témperaret tóllere; eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.