ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maximas perdiderunt, cum vitio navigassent. quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum, sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi. Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit; quae si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. ita aut illa obnuntiatio nihil valuit, aut si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit. Quid? lituus iste vester quod clarissimum est insigne auguratus, unde vobis est traditus? nempe eo Romulus regiones direxit tum cum urbem condidit. qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.quid? multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio? qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis vineam divisisset trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloria.ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri consuluit. ille, augurio acto, posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi. tum Attum iussisse experiri. ita cotem in comitium allatam, inspectante et rege et populo, novacula esse discissam. ex eo evenit ut et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret.cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur. quid? quod scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? qui cum tabernaculum vitio cepisset imprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. nota res est et a te ipso mandata monumentis. sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobavit; et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.Eis igitur assentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret. est enim ars in eis qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt. carent autem arte ei qui, non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu, futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. cuius generis oracula etiam habenda sunt, non ea, quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu divino afflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si auctoritatem habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo posse divinitus. quorum omnium interpretes, ut grammatici poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur accedere.