rava fulix itidem fugiens e gurgite pontinuntiat horribilis clamans instare procellashaud modicos tremulo fundens e gutture cantus.saepe etiam pertriste canit de pectore carmenet matutinis acredula vocibus instat,vocibus instat et assiduas iacit ore querellas,cum primum gelidos rores aurora remittit.fuscaque non numquam cursans per litora cornixdemersit caput et fluctum cervice recepit.Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen cur ita fiat videmus. vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis. quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. mollipedesque boves spectantes lumina caeli naribus umiferum duxere ex aëre sucum. non quaero cur, quoniam quid eveniat intellego. iam vero semper viridis semperque gravata lentiscus triplici solita grandescere fetu ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.nec hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus eis, quas commemoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit—quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio—video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi, rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio, approbo. similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa sit, nescio. atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis? cum Summanus in fastigio Iovis optimi maximi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt; idque inventum est eo loco qui est ab haruspicibus demonstratus.Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat: principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum, menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retentat aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. et, si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis, quae sint signorum in sede locatae (quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur), omnia iam cernes divina mente notata.nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, eum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? aut cum terribili perculsus fulmine civis luce serenanti vitalia lumina liquit? aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus,atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, omnia fixa tuus glomerans determinat annus. nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor.hic silvestris erat Romani nominis altrix, martia, quae parvos Mavortis semine natos uberibus gravidis vitali rore rigabat; quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. tum quis non artis scripta ac monumenta volutans voces tristificas chartis promebat Etruscis? omnes civili generosa stirpe profectam vitare ingentem cladem pestemque monebant, vel legum exitium constanti voce ferebant, templa deumque adeo flammis urbemque iubebant eripere et stragem horribilem caedemque vereri; atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, ni prius excelsum ad columen formata decore sancta Iovis species claros spectaret in ortus; tum fore ut occultos populus sanctusque senatus cernere conatus posset, si solis ad ortum conversa inde patrum sedes populique videret.