iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni: post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?