An Amphiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vidimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt.Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, ergoinquit mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus. Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant non vides: solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam inerrantes. cur autem arqui species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi; nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt.Iam si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in inmensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est.Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit.Iam Musae primae quattuor natae Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae novem, tertiae Iove tertio Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse. Volcani item complures:primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt, secundus in Nilo natus Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur.Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant, eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur.