quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium. quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus. quae si ut animis sic oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram de divina ratione dubitaret.At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium. ipsum autem mare sic terram appetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur.Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit. idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes. Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur,saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint. Atque hoc loco me intuens Utar inquit carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis. extremusque adeo duplici de cardine vertex dicitur esse polus. Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, altera dicitur esse Helice, cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas nostri Septem soliti vocitare Triones;paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura. hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. sed prior illa magis stellis distincta refulget et late prima confestim a nocte videtur. haec vero parva est, sed nautis usus in hac est; nam cursu interiore brevi convertitur orbe. Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, has inter veluti rapido cum gurgite flumen torvus Draco serpit supter supraque revolvens sese conficiensque sinus e corpore flexos.eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet; opstipum caput, at tereti cervice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas.et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una. Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. hic illa eximio posita est fulgore Corona. Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens, quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.