His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem. Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit quam audiendi.Tum Cotta comiter ut solebat Atqui inquit Vellei nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses. mihi enim non tam facile in mentem venire solet quare verum sit aliquid quam quare falsum; idque cum saepe tum cum te audirem paulo ante contigit. roges me qualem naturam deorum esse dicam: nihil fortasse respondeam; quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita: nihil dicam mihi videri minus. Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata sunt de te ipso dicam quid sentiam.Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere. ego autem, etsi vereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent vestri.Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem quem ad modum dicerentur. non igitur ille ut plerique, sed isto modo ut tu, distincte graviter ornate. Sed quod in illo mihi usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas sententias incidisse.Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, quia quanto diutius considero inquit tanto mihi spes videtur obscurior. Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo philosophia dignum esset sed mediocri prudentia? Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. Difficile est negare. Credo si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu familiari facillimum. itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur.Sed vide quam tecum agam liberaliter: quae communia sunt vobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse. itaque non pugno; rationem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam puto. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum esse dixisti cur esse deos confiteremur. quod cum leve per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.Quid Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic posuisset de divis neque ut sint neque ut non sint habeo dicere, Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti; ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus? Tubulus si Lucius umquam, si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius, ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset?