Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec: nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura is potiens dolore careat.atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit Epicurus. deinde paulo infra: saepe quaesivi inquit ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas supra dixi. quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? hydrauli hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones, quae spectet, florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat: Pol míhi fortuna mágis nunc defit quám genus. Námque regnum súppetebat mi, út scias, quanto é loco, Quántis opibus, quíbus de rebus lápsa fortuna áccidat. quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta; ex opibus summis opis egens, Hector, tuae—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium: Quíd petam praésidi aut éxequar quóve nunc Aúxilio éxili aút fugae fréta sim? Árce et urbe órba sum. quo áccidam? quo ápplicem? Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent, Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes Déformati atque ábiete crispa— scitis quae sequantur, et illa in primis: O páter, o patria, o Príami domus, Saeptum áltisono cardíne templum! Vidi égo te adstante ope bárbarica Tectís caelatis láqueatis, Auro ébore instructam régifice.o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit? Haec ómnia vidi inflámmari, Priamó vi vitam evítari, Iovis áram sanguine túrpari.praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo? conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, odorum incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi? haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur? tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. revocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret. Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret: saporem inquit et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur. num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?at idem ait non crescere voluptatem dolore detracto, summamque esse voluptatem nihil dolere. paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate; nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita sit, ille a virtute summum bonum separavit.