Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum acies ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros lacertos manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit, abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem:mulier videbitur. cur tantum interest inter novum et veterem exercitum, quantum experti sumus? aetas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur: O Pátricoles inquit, ad vós adveniens aúxilium et vestrás manus Petó, prius quam oppetó malam pestem mándatam hostilí manu, Neque sánguis ullo pótis est pacto prófluens consístere, Si quí sapientiá magis vestra mórs devitarí potest. Namque Aésculapi líberorum saúcii opplent pórticus; Non pótest accedi.— Cérte Eurypylus híc quidem est. hominem exércitum!non minus autem exercitatum : ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit: Qui álteri exitiúm parat, Eum scíre oportet síbi paratum, péstem ut participét parem. abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget. siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. quaerit enim, quid actum sit: Elóquere eloquere, rés Argivum proélio ut se sústinet.— Non pótest ecfari tántum dictis, quántum factis súppetit Labóris. quiesce igitur et volnus alliga. etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus: Ubi fortuna Hectóris nostram acrem áciem inclinatám et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?ille vero melius, ac non paulo quidem. Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt; subduc cibum unum diem athletae: Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, inplorabit, ferre non posse clamabit. consuetudinis magna vis est: pernoctant venatores in nive in montibus; uri se patiuntur Indi; pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis is factum sit, se velle decumbere. quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus collum contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo valet. ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque ; vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.De exercitatione et consuetudine et commentatione dixi. age sis, nunc de ratione videamus, nisi quid vis ad haec. Egone ut te interpellem? ne hoc quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio. Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque eius omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne turpe est? atqui vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat omnes nominatae sint. appellata est enim ex viro virtus; viri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: mortis dolorisque contemptio. utendum est igitur his, si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata. Quaeres fortasse, quo modo, et recte: talem enim medicinam philosophia profitetur.