O péctora, o terga, ó lacertorúm tori, Vestróne pressu quóndam Nemeaeús leo Frendéns efflavit gráviter extremum hálitum? Haec déxtra Lernam taétra mactata éxcetra Pacávit? haec bicórporem adflixít manum? Erymánthiam haec vastíficam abiecit béluam? Haec é Tartarea ténebrica abstractúm plaga Tricípitem eduxit Hýdra generatúm canem? Haec ínteremit tórtu multiplicábili Dracónem auriferam optútu adservantem árborem? Multa ália victrix nóstra lustravít manus, Nec quísquam e nostris spólia cepit laúdibus. Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter dolere videamus?Veniat Aeschylus, non poëta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde ígnis cluet mortálibus clam Divísus; eum doctús Prometheus Clepsísse dolo poenásque Iovi Fato éxpendisse suprémo? has igitur poenas pendens adfixus ad Caucasum dicit haec: Titánum suboles, sócia nostri sánguinis, Generáta Caelo, aspícite religatum ásperis Vinctúmque saxis, návem ut horrisonó freto Noctém paventes tímidi adnectunt návitae. Satúrnius me síc infixit Iúppiter, Iovísque numen Múlciberi adscivít manus. Hos ílle cuneos fábrica crudeli ínserens Perrúpit artus; quá miser sollértia Transvérberatus cástrum hoc Furiarum íncolo.Iam tértio me quóque funestó die Tristi ádvolatu adúncis lacerans únguibus Iovís satelles pástu dilaniát fero. Tum iécore opimo fárta et satiata ádfatim Clangórem fundit vástum et sublime ávolans Pinnáta cauda nóstrum adulat sánguinem. Cum véro adesum inflátu renovatúmst iecur, Tum rúrsum taetros ávida se ad pastús refert. Sic hánc custodem maésti cruciatús alo, Quae mé perenni vívum foedat míseria. Namque, út videtis, vínclis constrictús Iovis Arcére nequeo díram volucrem a péctore.Sic me ípse viduus péstes excipio ánxias Amóre mortis términum anquiréns mali; Sed lónge a leto númine aspellór Iovis, Atque haéc vetusta, saéclis glomerata hórridis, Luctífica clades nóstro infixa est córpori; E quó liquatae sólis ardore éxcidunt Guttaé, quae saxa adsídue instillant Caúcasi. vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum.Tu quidem adhuc meam causam agis, sed hoc mox videro; interea, unde isti versus? non enim adgnosco. Dicam hercle; etenim recte requiris. videsne abundare me otio? Quid tum? Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum. Vero, ac libenter quidem. Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi. Ac multos quidem a Dionysio Stoico. Probe dicis. sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia: Philo et †proprium nrt et lecta poëmata et loco adiungebat. itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis; sed sicubi illi defecerunt—verti enim multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. Sed videsne, poëtae quid mali adferant?lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt. recte igitur a Platone eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec et a pueritia legimus ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus. Sed quid poëtis irascimur?virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. at tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, verbo de sententia destitisti. roga hoc idem Epicurum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maxumum dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? quo dedecus maius a philosopho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi videri malum dedecus quam dolorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum. Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum;quasi de verbo, non de re laboretur. quid me decipis, Zeno? nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit. nihil est inquit malum nisi quod turpe atque vitiosum est. ad ineptias redis; illud enim, quod me angebat, non eximis. scio dolorem non esse nequitiam; desine id me docere: hoc doce, doleam necne doleam, nihil interesse. numquam quicquam inquit ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum; sed est tamen reiciendum. cur? asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum.