Video plane, sed plus desidero. Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante. Habebis id quidem. ut enim heri feci, sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar. Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit. hunc post Rhodius Hieronymus dolore vacare summum bonum dixit: tantum in dolore duxit mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere quod modo tu: malum illud quidem, sed alia peiora.ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet. quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreverit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse evenire? et quis est, cui non possit? ita fit, ut omnino nemo esse possit beatus.Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum dicat: patietur, perferet, non succumbet; magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: quam suave est, quam hoc non curo! suave etiam? an parum est, si non amarum? at id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.ego a te non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem Epicurus, homo, ut scis, voluptarius. ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis. Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi;ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E víperino mórsu venae víscerum Venéno inbutae taétros cruciatús cient. itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens; Heu, quí salsis fluctíbus mandet Me ex súblimo vertíce saxi! Iam iam ábsumor; confícit animam Vis vólneris, ulceris aéstus. difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui ita clamare cogatur.Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem ipsa morte quaerebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaesissetque ea visceribus, ait ille: O múlta dictu grávia, perpessu áspera, Quae córpore exancláta atque animo pértuli! Nec míhi Iunonis térror inplacábilis Nec tántum invexit trístis Eurystheús mali, Quantum úna vaecors Oénei partu édita. Haec me ínretivit véste furiali ínscium, Quae látere inhaerens mórsu lacerat víscera Urgénsque graviter púlmonum haurit spíritus: Iam décolorem sánguinem omnem exórbuit. Sic córpus clade horríbili absumptum éxtabuit, Ipse ínligatus péste interimor téxtili. Hos nón hostilis déxtra, non Terra édita Molés Gigantum, nón biformato ímpetu Centaúrus ictus córpori inflixít meo, Non Gráia vis, non bárbara ulla inmánitas, Non saéva terris géns relegata últimis, Quas péragrans undique ómnem ecferitatem éxpuli, Sed féminae vir féminea interimór manu. O náte, vere hoc nómen usurpá patri, Ne me óccidentem mátris superet cáritas. Huc árripe ad me mánibus abstractám piis; Iam cérnam, mene an íllam potiorém putes.Perge, aúde, nate! inlácrima patris péstibus, Miserére: gentes nóstras flebunt míserias. Heu, vírginalem me óre ploratum édere, Quem vídit nemo ulli íngemescentém malo! Ecféminata vírtus adflicta óccidit. Accéde, nate, adsíste, miserandum áspice Evísceratum córpus laceratí patris! Vidéte, cuncti, túque, caelestúm sator, Iace, óbsecro, in me vím coruscam fúlminis! Nunc, núnc dolorum anxíferi torquent vértices, Nunc sérpit ardor. o ánte victricés manus,