nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt. et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: sed tempus est inquit iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem. Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus: contemnisne leges Lycurgi? , responderit: ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere. o virum Sparta dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit.sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides: Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, Dum sanctis patriae legibus obsequimur. quid ille dux Leonidas dicit? pergite animo forti, Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus. fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians: solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis, in umbra igitur inquit pugnabimus.viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset, idcirco inquit genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, istis, quaeso inquit ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat. Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam multa diximus.cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, multam vero inquit operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum. verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito. sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur. praeclare is quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare.durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: volucribusne et feris? minime vero inquit, sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote. qui poteris? illi, non enim senties. quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, nihil necesse est inquit, undique enim ad inferos tantundem viae est. totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia.trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret: Vidí, videre quód me passa aegérrume, Hectórem curru quádriiugo raptárier. quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius et aliquando sapiens Achilles: Immo enimvero córpus Priamo réddidi, Hectora ábstuli. non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat Hectoris.