terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? at hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus , ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum viro. hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et pectus. ac tamen hic mallet non dolere.Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae et summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.