Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas ac mollitia quaedam, ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato: Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit! Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur. animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent; quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.itaque nostrum est—quod nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus.Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa certamina! ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.Sed haec in pueris; expressa vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbis conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus?Quid loquor de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: Ego sum Orestes, contraque ab altero: Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes! cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis? nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.Talibus exemplis non fictae solum fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica Lucretia et quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci? Quibus rebus expositis breviter—nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus—sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et in iis haeret, per se esse expetendum.