Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi. Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque tamen pluris quam illis videtur, qui illud non dubitant bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeo, círcumventus mórbo, exilio atque ínopia.illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior. Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti.atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum animo ac Phalarim fuisse?ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti. Gracchum patrem non beatiorem fuisse quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.conferam avum tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo utantur homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere.itaque rursus eadem ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse verum. Quae est igitur causa istarum angustiarum? gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae fallaciloquae, ut ait Accius, malitiae natae sunt.