nunc de hominis summo bono quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit—neque enim id possum intellegere—, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit. semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non deserat.itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—: si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratio est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim. naturalem enim appetitionem, quam vocant , itemque officium, ipsam etiam virtutem tuentem volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent.At enim iam dicitis virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur ad summam. nam si †omnino nos† neglegemus, in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus. duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta sint, quo nihil potest esse perversius.Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo aliud intellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.