Si ea, quae sunt luxuriosis efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus, cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum. Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: Mihi sex menses sátis sunt vitae, séptimum Orco spóndeo. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: Si gravis, brevis; si longus, levis. Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.quid ergo attinet dicere: Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent? hoc est dicere: Non reprehenderem asotos, si non essent asoti. isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim.ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu’ qui sis! In quo cognitu Laelius clamores ille solebat Edere compellans gumias ex ordine nostros. praeclare Laelius, et recte , illudque vere: O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista Consumis squilla atque acupensere cum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.quid bene? dicet Lucilius: cocto, condito, sed cedo caput cenae: sermone bono, quid ex eo? si quaeris, libenter; veniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene. nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? Tria genera cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae. primum divisit ineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae. confecta res esset. vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare.