quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria. Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo aries svbicitvr ille in vestris actionibus: si telvm manv fvgit magis qvam iecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admonitione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.