Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, quaeso, inquit praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis. Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: quid ergo? inquit Scaurus; Aemilius fecit, plectitur Rutilius.Ridentur etiam discrepantia: quid huic abest nisi res et virtus? Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, perdam inquit vocem, si id fecero: melius est inquit quam reum.Bellum etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius vide, inquit Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor.Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, non est inquit Luculli pecus illud; erratis;—defendere Lucullum videbatur—ego liberum puto esse: qua libet pascitur.Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset; eiero, inquit iniquus est; cum esset admurmuratum, ah, inquit P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus. Ab hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, potest fieri, inquit Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit. Adnuit Silus. Potest etiam, ut tu non recte intellexeris. Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret. Potest etiam fieri, inquit ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris. Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiarissapiens si algebis, tremes et alia permulta.Saepe etiam facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit; ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, at hercule inquit tu tuis dignus. Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose quid fers, Cinciole? quaesisset, ut emas, inquit Gai, si uti velis.Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, vellem hoc esset, inquit laborare. Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique cum vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, me istorum inquit nihil credere.Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent;haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis ipsorum ridicule indicandis et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur; qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent.