ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret quid tibi vis, inquit insane? tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum.In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et Graeco eum verbo appellat ; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse, sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.Sed redeo ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, non amo inquit nimium diligentis.Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, quidni inquit meminerim? Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses.Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis: homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortuus. Et quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius. Et quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus. Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum, aliquando inquit tibi tuum negotium agere licebit.Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi per simulationem non intellegendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur? tardum! ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset tu igitur nihil vides?ego vero inquam a porta Esquilina video villam tuam; ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius quid? ego non cognosco vocem inquit tuam? Hic Nasica homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi? Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo dixit;ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset quid tu, Egilia mea? quando ad me venis cum tua colu et lana? Non pol inquit audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere.Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, amabo te, inquit da mihi ex ista arbore quos seram surculos. In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, ac magnam quidem, inquit neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit.Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium: quid ploras, pater? Mirum ni cantem: condemnatus sum. Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret cave, rogavit num quid aliud ferret praeter arcam.