Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset dic de L. Manlio: virum bonum inquit egregiumque civem esse arbitror. Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; cum ille ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule inquit ex mei animi sententia. Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius dic mihi, inquit M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti? Ut sementem feceris, ita metes inquit.Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, audiamus inquit pulchellum puerum Crassus; cum esset arrisum, non potui mihi inquit Lamia formam ipse fingere, ingenium potui; tum hic audiamus inquit disertum: multo etiam arrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis— dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis? cum tu inquit de cubiculo alieno. A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello villam in Tiburti habes, cortem in Palatio. Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto;rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, multos inquit Antonius possum tuos Aiaces Oileos nominare. Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, erras, inquit Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam iam ostendam cuius modi sis, cum ille ostende, quaeso; demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset.Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram.Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi nihil est, quod mihi gratias agas, inquit si malui compilari quam venire; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, noli inquit mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit. Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit. Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;